- VABRENSIS Pagus
- VABRENSIS Pagusa castro cognomine de quo infra. Hîc in ardui montis cacumine, a Vulfildico Diacono Longobardo, regnantibus apud Francos Guntchramnô et fratrum eius filiis, Childebertô ac Chlotariô, exstructum, ac conditoris nomine S. Walfroy dictum erat: Valesius Vabrense castrum, priusquam concideret, agro late circumiacenti nomen suum dedisse: Huncque propter amplitudinem, in duos Comitatus divisum, in divisione regni Lotharii hodieque incolis vocati le pays de Vaiure: German. der Wavart, et ad ripas Alifonriae, Ornae et Cari fluminum iacere Mosam inter et Mosellam, refert. Hîc pagus Evosiensis, et silva Vabrensis le bois de Vaiure altero a Satanaco lapide, Nugaretum Narroy, Floriacum Fleury au pays Messin, Berulfivilla Bruville in Comitatu Virdunensi, Grimincia villa Grimincy, Dodoniscurs Doncourt, Gandrilisia Iandelise sur Orne, Bettoniscurs Bettancourt, Balodium Ballieu en Matoix etc. a vett. locantur: E' quibus colligit, in pago hoc tres fuisse tum Comitatus Verodunensem, Scarponensem et Castereiensem, hodie ignotum, Notit. Gall. In gestis Dagoberti fabulosis, Vabrensis silva Wepria seu Wipria, corrupte dicitur, vide infra in hac voce
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.